- HIEROCLES
- I.HIEROCLESGrammaticus, edidit notitiam Imper. CP. cuius adhuc maxima pars superest. Ceterum de variis huiusce nominis hominibus videndus Vit Doctissimus Ioh. Pearsonus in Proleg. ad Hicroclem de Provid et Fato Gesner. Bibl. Voss. de Hist. Graec. l. 3. et 4.II.HIEROCLESHeliogabali amasius, apud Lamprid.III.HIEROCLESgenere Car. Mercenariorum, in partibus Demetrii, Dux. Vide Polyaen. l. 5.IV.HIEROCLESlibros edidit nomine Φιλίςτορας, quasi Historiae amantes dicas. Steph. et Tzetzes. Alius viderur is esse, de quo Steph. in Γ῾λλάριμα, hostis Christianorum acerrimus, cuius fuerit commentarius, qui exstat in Aurea Pythagorae carmina. Item Φιλαλήθης, liber sic dictus, in quo, durante persecutione Diocletianaeâ, contradictiones in S. Scriptura ostendere nisus est. Vixit Nicomediae; Philosophus Platonicus, A. C. 302. Lactant. l. 5. c. 2. Alius, Philosophus similiter Erhnicus, ex Senatn Areopagitico, edito libro Apollonium Tyanaeum Servatori nostro Christo impie comparat, cui sacro eius ac horribili libro respondit Euseb. Pamphili. Baron. A. C. 68. Alius etiam videtur fuisse Hierocles, de quo Athen. l. 14. Etram Hieroclis. Excerpta habemus in Mulomedicinae scriptoribus. Fuit et Hierocles orator Alabandensis. Strab. l. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.